Ante diem festum paschae sciens iesus quia eius hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem et cena facta surrexit linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum venit ad petrum dicit ei simon non lavabis mihi pedes in aeternum respondit iesus si non lavero tibi non habebis partem mecum domine non solum pedes tantum sed manus et caput.
Io 13,1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos 2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se 5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus 6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes 7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum 9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
Festum | Dies | Hora | Positio | Handschriften |
---|---|---|---|---|
CenaD | f 5 | Mand | 01 |
|
CenaD |
|
|||
CenaD | f 5 | Mand |
|
|
CenaD | f 5 | S |
|