Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae o admirabile pretium cuius pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis ianua regni.
Mt 27,51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
Festum | Dies | Hora | Positio | Handschriften |
---|---|---|---|---|
Parasc |
|
|||
Parasc | f 6 | Process | 02 |
|
Parasc | f 6 | AN | add |
|