Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitus eius audivi et descendi liberare eos alleluia.
Ex 3,6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum 7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus 8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei
Festum | Dies | Hora | Positio | Handschriften |
---|---|---|---|---|
Lit.mai | 25.04 | Process |
|
|
Lit.mai | 25.04 | 03 |
|