Venerunt tres amici iob ad eum ut consolarentur eum et steterunt coram illo tres dies et tres noctes et nemo loquebatur ei verbum tunc aperuit iob os suum et dixit pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo.
Iob 2,11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur 13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem
Iob 3,1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo 2 et locutus est 3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
Festum | Dies | Hora | Positio | Handschriften |
---|---|---|---|---|
De Iob | 05 |
|
||
De Iob |
|
|||
De Iob | 18 |
|